Latin Via Proverbs: Home - Previous - Next
Group 260: Latin
3375. Qui stultus exiit, stultus revertitur.
3376. Qui fuit rana, nunc est rex.
3377. Ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.
3378. Vulneribus didicit miles habere metum.
3379. Qui semel effugit naufragus horret aquas.
3380. Nec quae praeteriit hora redire potest.
3381. Levis est fortuna, cito reposcit quod dedit.
3382. Non est tuum fortuna quod fecit tuum.
3383. Frater est amicus quem nobis dedit natura.
3384. Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit.
3385. Ante fuit vitulus qui nunc fert cornua taurus.
3386. Deus qui fecit totum benedicat cibum et potum.
3387. Dulcia non meruit qui non gustavit amara.
3388. Hos ego versiculos feci, tulit alter honores.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Latin Via Proverbs blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.