Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 295: Latin
3986. (Judges 16:28) Domine Deus, memento mei.
3987. (Luke 23:42) Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.
3988. (Exodus 20:8) Memento ut diem sabbati sanctifices.
3989. (Sirach 18:25) Memento paupertatis in tempore abundantiae.
3990. (Deut. 32:7) Memento dierum antiquorum; cogita generationes singulas.
3991. (Sirach 41:3) Memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi.
3992. (Job 10:9) Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me.
3993. (Isaiah 38:3) Memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto.
3994. (Ecc. 12:1) Memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis.
3995. (Is. 12:4) Mementote quoniam excelsum est nomen eius.
3996. (Heb. 13:3) Mementote vinctorum, tamquam simul vincti.
3997. (Exodus 13:3) Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis.
3998. (Ps. 139:23) Proba me, Deus, et scito cogitationes meas.
3999. (I Chron. 28:9) Scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario.
4000. (Deut. 4:39) Cogitato quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.