Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 284: Latin
3812. (John 1:9) Lux vera inluminat omnem hominem venientem in mundum.
3813. (Psalms 107:9) Saturavit animam vacuam, et animam esurientem implevit bonis.
3814. (Mark 13:26) Tunc videbunt Filium hominis, venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
3815. (John 4:14) Aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
3816. (Isaiah 29:12) Dabitur liber nescienti litteras diceturque ei, “Lege,” et respondebit, “Nescio litteras.”
3817. (Job 22:7) Aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem.
3818. (Rev. 21:6) Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
3819. (Isaiah 55:1) O omnes sitientes, venite ad aquas.
3820. (Tobit 1:16-17) Esurientes alebat; nudis vestimenta praebebat.
3821. (Luke 1:53) Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
3822. (Tobit 4:16) Panem tuum cum esurientibus et egenis comede.
3823. (Joshua 24:24) Domino Deo nostro serviemus, oboedientes praeceptis eius.
3824. (Isaiah 11:9) Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes.
3825. (Col. 4:1) Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.