Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 283: Latin
3801. (Judges 15:18) Sitiens valde, clamavit ad Dominum.
3802. (Isaiah 26:2) Aperite portas et ingrediatur gens iusta, custodiens veritatem.
3803. (Sirach 8:7) Noli de mortuo gaudere, sciens quoniam omnes morimur.
3804. (Genesis 3:22) Ecce, Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum.
3805. (Hab. 2:3) Si moram fecerit, expecta illum, quia veniens veniet et non tardabit.
3806. (Proverbs 28:15) Leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem.
3807. (Psalms 143:6) Expandi manus meas ad te; anima mea quasi terra sitiens ad te semper.
3808. (Phil. 2:8) Humiliavit semet ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
3809. (Proverbs 23:34) Eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
3810. (Matt. 2:9) Ecce, stella antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer.
3811. (Wisdom 16:10) Filios tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes, misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.