Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 282: Latin
3790. (Bel 41) Exclamavit rex voce magna, dicens “Magnus es, Domine Deus Danihelis.”
3791. (I Kings 1:31) Bethsabee adoravit regem, dicens “Vivat dominus meus, rex David, in aeternum.”
3792. (Matt. 3:17) Ecce, vox de caelis, dicens “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.”
3793. (I Kings 3:5) Apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens “Postula quod vis ut dem tibi.”
3794. (Acts 22:7) Decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi “Saule, Saule, quid me persequeris?”
3795. (Acts 7:59) Lapidabant Stephanum, dicentem “Domine Iesu, suscipe spiritum meum.”
3796. (Romans 1:22) Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt.
3797. (Matt. 27:54) Timuerunt valde, dicentes “Vere, Dei Filius erat iste.”
3798. (Matt. 6:31) Nolite solliciti esse, dicentes “Quid manducabimus?” aut “Quid bibemus?”
3799. (Rev. 4:8) Requiem non habent die et nocte, dicentia “Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens.”
3800. (II Kings 2:23) Pueri parvi egressi sunt de civitate et inludebant ei, dicentes “Ascende, calve; ascende, calve.”
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.