| 
  • If you are citizen of an European Union member nation, you may not use this service unless you are at least 16 years old.

  • You already know Dokkio is an AI-powered assistant to organize & manage your digital files & messages. Very soon, Dokkio will support Outlook as well as One Drive. Check it out today!

View
 

bible275

Page history last edited by PBworks 16 years, 5 months ago

 

Vulgate Verses: Home - Previous - Next

 

Vulgate Verses 275: Latin

 

3671. (Romans 2:14) Legem non habentes, ipsi sibi sunt lex.

3672. (I Tim. 6:8) Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.

3673. (Matt. 2:10) Videntes stellam, gavisi sunt gaudio magno valde.

3674. (Gal. 5:26) Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem invidentes.

3675. (Mark 7:7) In vanum me colunt, docentes doctrinas praecepta hominum.

3676. (Mark 6:34) Iesus misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem.

3677. (Mark 8:18) Oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini.

3678. (Acts 28:26) Aure audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.

3679. (Exodus 34:30) Videntes Aaron et filii Israhel cornutam Mosi faciem, timuerunt prope accedere.

3680. (Psalms 19:14) Sint placentes sermones oris mei, meditatio cordis mei in conspectu tuo, Domine.

3681. (Acts 6:15) Intuentes eum, omnes viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.

3682. (John 20:12) Vidit duos angelos in albis sedentes ubi positum fuerat corpus Iesu.

3683. (Heb. 13:15) Offeramus fructum labiorum, confitentium nomini eius.

3684. (Ecc. 7:6) Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti.

3685. (Matt. 4:16) Sedentibus in regione et umbra mortis, lux orta est eis.

3686. (Matt. 9:12) Non est opus valentibus medico, sed male habentibus.

3687. (Luke 1:50) Misericordia eius, in progenies et progenies, timentibus eum.

3688. (Mal. 4:2) Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius.

 

Study Guide

 

The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.

 

 

 

Comments (0)

You don't have permission to comment on this page.