Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 265: Latin
3530. (Jer. 50:6) Grex perditus factus est populus meus.
3531. (Tobit 1:3) In captivitate positus, viam veritatis non deseruit.
3532. (Judges 16:25) Samson, adductus de carcere, ludebat ante eos.
3533. (Job 3:11) Quare, egressus ex utero, non statim perii?
3534. (Col. 4:6) Sermo vester semper in gratia sale sit conditus.
3535. (Daniel 2:3) Vidi somnium et, mente confusus, ignoro quid viderim.
3536. (Acts 1:18) Suspensus, crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius.
3537. (Job 2:7) Egressus Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo.
3538. (Heb. 7:3) Melchisedech, adsimilatus Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
3539. (Heb. 11:27) Fide Moses reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis.
3540. (Genesis 27:29) Qui maledixerit tibi, sit maledictus, et qui benedixerit, benedictionibus repleatur.
3541. (Rev. 6:14) Caelum recessit sicut liber involutus, et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt.
3542. (Mark 1:11) Vox facta est de caelis, “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui.”
3543. (Mark 9:31) Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.