Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 255: Latin
3399. (II Tim. 2:11) Si conmortui sumus, et convivemus.
3400. (Luke 6:25) Vae vobis qui saturati estis, quia esurietis.
3401. (Amos 3:8) Dominus Deus locutus est; quis non prophetabit?
3402. (I Cor. 13:12) Nunc cognosco ex parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
3403. (Luke 11:18) Si et Satanas in se ipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius?
3404. (Ecc. 5:15) Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic nihil auferet secum de labore suo.
3405. (Ecc. 5:15) Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur.
3406. (Job 1:21) Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc.
3407. (Ecc. 3:20) Omnia de terra facta sunt et in terram pariter revertentur.
3408. (Luke 12:48) Omni cui multum datum est, multum quaeretur ab eo.
3409. (Genesis 2:23) Haec vocabitur virago quoniam de viro sumpta est.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.