Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 236: Latin
3139. (Psalms 4:3) Dominus exaudiet cum clamavero ad eum.
3140. (John 7:15) Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?
3141. (I Samuel 24:19) Quis, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona?
3142. (Mark 9:12) Helias, cum venerit, primo restituet omnia.
3143. (Job 6:5) Numquid rugiet onager cum habuerit herbam?
3144. (Job 6:5) Mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit?
3145. (Luke 18:33) Postquam flagellaverint, occident eum et die tertia resurget.
3146. (Jer. 29:13) Quaeretis me et invenietis cum quaesieritis me in toto corde vestro.
3147. (Proverbs 3:30) Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
3148. (Sirach 13:2) Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim conliserint, confringetur.
3149. (Mark 14:7) Semper pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestis illis benefacere.
3150. (John 16:21) Mulier, cum parit, tristitiam habet; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.