Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 220: Latin
2918. (Rev. 1:18) Sum vivus, et fui mortuus.
2919. (John 6:51) Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.
2920. (Genesis 45:4) Ego sum Ioseph, frater vester, quem vendidistis in Aegypto.
2921. (Genesis 15:7) Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldeorum.
2922. (Exodus 20:2) Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
2923. (Psalms 2:7) Filius meus es tu; ego hodie genui te.
2924. (Mark 1:11) Tu es Filius meus dilectus; in te complacui.
2925. (John 11:27) Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei.
2926. (John 6:69) Nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
2927. (I Esdras 4:60) Benedictus es qui dedisti mihi sapientiam.
2928. (I Kings 18:36) Tu es Deus Israhel et ego servus tuus, et iuxta praeceptum tuum feci omnia verba haec.
2929. (I Esdras 6:13) Nos sumus servi Domini qui fecit caelum et terram.
2930. (II Tim. 2:19) Cognovit Dominus qui sunt eius.
2931. (Exodus 20:11) Sex diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt.
2932. (I Cor. 3:20) Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt.
2933. (Lam. 5:7) Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus.
2934. (John 8:10) Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit.
2935. (Wisdom 9:16) Quae in caelis sunt, quis investigavit?
2936. (Heb. 11:24-25) Fide Moses negavit se esse filium filiae Pharaonis.
2937. (Ecc. 9:11) Vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.