Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 209: Latin
2775. (Job 38:28) Quis genuit stillas roris?
2776. (Mark 5:30) Quis tetigit vestimenta mea?
2777. (Mark 15:34) Deus meus, ut quid dereliquisti me?
2778. (Romans 11:34) Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?
2779. (Sirach 1:2) Harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit?
2780. (Wisdom 5:8) Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactatio contulit nobis?
2781. (I Macc. 14:12) Sedit unusquisque sub vite sua.
2782. (John 4:39) Dixit mihi omnia quaecumque feci.
2783. (I Chron. 17:8) Fui tecum quocumque perrexisti.
2784. (I Cor. 12:18) Posuit Deus membra, unumquodque eorum, in corpore sicut voluit.
2785. (John 19:23) Milites acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.