Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 207: Latin
2740. (Psalms 44:21) Ipse novit cogitationes cordis.
2741. (Exodus 23:9) Ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.
2742. (Exodus 22:21) Advenae et ipsi fuistis in terra Aegypti.
2743. (Acts 7:50) Nonne manus mea fecit haec omnia?
2744. (I Cor. 1:20) Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi?
2745. (Judges 15:18) Dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam.
2746. (Matt. 11:25) Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
2747. (James 2:5) Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni?
2748. (Daniel 1:17) Pueris his dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientia.
2749. (I John 4:9) In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum.
2750. (Gal. 2:20) Filius Dei dilexit me et tradidit se ipsum pro me.
2751. (Isaiah 1:2) Filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.
2752. (Matt. 8:17) Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit.
2753. (I Peter 2:24) Peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.
2754. (Isaiah 53:4) Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit.
2755. (Eph. 5:2) Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo.
2756. (I John 4:10) Deus ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
2757. (Gal. 1:4) Dedit semet ipsum pro peccatis nostris, secundum voluntatem Dei et Patris nostri.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.