Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 197: Latin
2599. (John 16:33) Ego vici mundum.
2600. (Isaiah 45:12) Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego.
2601. (Sirach 24:9) Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.
2602. (John 13:14) Ego lavi vestros pedes, Dominus et magister.
2603. (Job 1:15) Pueros percusserunt gladio et evasi ego solus.
2604. (I Kings 18:22) Ait rursum Helias ad populum, “Ego remansi propheta Domini solus.”
2605. (II Tim. 4:17) Dominus mihi adstitit et confortavit me.
2606. (Daniel 2:23) Sapientiam et fortitudinem dedisti mihi.
2607. (Ecc. 2:8) Coacervavi mihi argentum et aurum.
2608. (Ecc. 2:4) Magnificavi opera mea; aedificavi mihi domos; plantavi vineas.
2609. (Matt. 25:42) Sitivi, et non dedistis mihi potum.
2610. (Matt. 25:40) Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
2611. (Wisdom 7:7) Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae.
2612. (Ecc. 2:9) Sapientia quoque perseveravit mecum.
2613. (Daniel 4:2) Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus.
2614. (I Samuel 9:16) Respexi populum meum; venit enim clamor eorum ad me.
2615. (Genesis 50:20) Vos cogitastis de me malum, et Deus vertit illud in bonum.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.