Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 179: Latin
2341. (Ecc. 10:9) Qui transfert lapides, affligetur.
2342. (Proverbs 10:21) Qui indocti sunt, in cordis egestate morientur.
2343. (II Chron. 25:4) Unusquisque in suo peccato morietur.
2344. (Gal. 3:9) Qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
2345. (Zeph. 3:13) Ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat.
2346. (John 11:26) Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum.
2347. (Proverbs 26:27) Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
2348. (Job 16:22) Ecce, breves anni transeunt et semitam, per quam non revertar, ambulo.
2349. (II Peter 3:10) Adveniet dies Domini, in qua caeli magno impetu transient; elementa vero calore solventur.
2350. (Exodus 7:17) Ecce, percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis et vertetur in sanguinem.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.