Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 155: Latin
2010. (Ecc. 1:8) Non saturatur oculus visu.
2011. (Ecc. 4:8) Laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis.
2012. (Matt. 6:19) Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi fures effodiunt et furantur.
2013. (Psalms 89:9) Tu dominaris superbiae maris, et elationes gurgitum eius tu comprimis.
2014. (Luke 22:19) Hoc est corpus meum quod pro vobis datur.
2015. (Job 4:8) Qui operantur iniquitatem et seminant dolores, et metunt eos.
2016. (Sirach 14:19) Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum ipso.
2017. (Deut. 15:11) Ego praecipio tibi ut aperias manum pauperi qui tecum versatur in terra.
2018. (Proverbs 16:32) Melior est qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
2019. (Sirach 10:27) Melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem.
2020. (James 5:13) Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.
2021. (Mark 5:39) Quid turbamini et ploratis?
2022. (Acts 26:8) Quid incredibile iudicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat?
2023. (Psalms 8:4) Quid est homo quoniam recordaris eius, vel filius hominis quoniam visitas eum?
2024. (Proverbs 20:6) Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.