Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 127: Latin
1619. (Jer. 23:17) Pax erit vobis.
1620. (Isaiah 33:6) Erit fides in temporibus tuis.
1621. (James 1:25) Factor operis beatus in facto suo erit.
1622. (Zech. 14:9) Erit Dominus rex super omnem terram.
1623. (Luke 1:33) Regni eius non erit finis.
1624. (Matt. 6:34) Crastinus dies sollicitus erit sibi ipse.
1625. (Sirach 14:5) Qui sibi nequa est, cui alii bonus erit?
1626. (Ecc. 2:15) Unus et stulti et meus occasus erit.
1627. (Ecc. 2:16) Non erit memoria sapientis, similiter ut stulti.
1628. (Genesis 21:10) Non erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac.
1629. (Isaiah 24:2) Erit sicut servus, sic dominus eius, sicut ancilla, sic domina eius.
1630. (Matt. 12:40) Erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
1631. (Luke 1:37) Non erit impossibile apud Deum omne verbum.
1632. (Rev. 21:4) Mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra.
1633. (Isaiah 4:6) Tabernaculum erit in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.
1634. (Psalms 9:9) Erit Dominus elevatio oppresso, elevatio oportuna in angustia.
1635. (Psalms 94:22) Erit Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae.
1636. (Isaiah 30:26) Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.