Vulgate Verses: Home - Previous - Next
Vulgate Verses 119: Latin
1508. (Romans 14:12) Unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
1509. (I Cor. 3:8) Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
1510. (Romans 2:6) Deus reddet unicuique secundum opera eius.
1511. (I Samuel 26:23) Dominus retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem.
1512. (Judges 5:3) Ego sum, ego sum quae Domino canam, psallam Domino Deo Israhel.
1513. (Mark 14:18) Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum.
1514. (Mark 10:39) Calicem, quem ego bibo, bibetis.
1515. (Song of Sol. 3:2) Quaeram quem diligit anima mea.
1516. (Ecc. 12:14) Cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium.
1517. (Matt. 4:4) Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei.
1518. (Judges 13:5) Concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula.
1519. (Rev. 7:17) Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum.
Study Guide
The Study Guide for this section is not available yet, but I'm adding new Study Guides every day or so at the
Vulgate Verses blog. You can subscribe to that blog to get the latest updates on what's available.
Comments (0)
You don't have permission to comment on this page.